Latin
Lines 1.617-1.659
Waltarius, Pars Secunda 1.617-659
Not analysed yet
Tunc Hagano ad regem: «porrectam suscipe gazam,
Hac potis es decorare, pater, tecum comitantes,
Et modo de pugna palmam revocare memento!
Ignotus tibi Waltharius et maxima virtus.
Ut mihi praeterita portendit visio nocte,
Non, si conserimus, nos prospera cuncta sequentur.
Visum quippe mihi te colluctarier urso,
Qui post conflictus longos tibi mordicus unum
Crus cum poplite ad usque femur decerpserat omne
Et mox auxilio subeuntem ac tela ferentem
Me petit atque oculum cum dentibus eruit unum.»
His animadversis clamat rex ille superbus:
«Ut video, genitorem imitaris Hagathien ipse.
Hic quoque perpavidam gelido sub pectore mentem
Gesserat et multis fastidit proelia verbis.»
Tunc heros magnam iuste conceperat iram,
Si tamen in dominum licitum est irascier ullum.
«En» ait «in vestris consistant omnia telis.
Est in conspectu, quem vultis, dimicet omnis.
Comminus astatis, nec iam timor impedit ullum;
Eventum videam nec consors sim spoliorum.»
Dixerat et collem petiit mox ipse propinquum
Descendensque ab equo consedit et aspicit illo.
Post haec Guntharius Camaloni praecipit aiens:
«Perge et thesaurum reddi mihi praecipe totum.
Quodsi cunctetur (scio, tu vir fortis et audax),
Congredere et bello devictum mox spoliato!»
Ibat Mettensis Camalo metropolitanus,
Vertice fulva micat cassis, de pectore thorax,
Et procul acclamans: «heus, audi» dixit «amice!
Regi Francorum totum transmitte metallum,
Si vis ulterius vitam vel habere salutem!»
Conticuit paulum verbo fortissimus heros,
Opperiens propius hostem adventare ferocem.
Advolitans missus vocem repetiverat istam:
[«Regi Francorum totum transmitte metallum!»
Tum iuvenis constans responsum protulit istud:
«Quid quaeris vel quid reddi, importune, coartas?
Numquid Gunthario furabar talia regi?
Aut mihi pro lucro quicquam donaverat ille,
Ut merito usuram me cogat solvere tantam?
Num pergens ego dampna tuli vestrae regioni,
Ut vel hinc iuste videar spoliarier a te?