# Pars Secunda 1.843-886

Waltarius, Pars Secunda, Lines 1.843-1.886. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/waltarius/pars-secunda/1.843

Nec tardat iuvenis: pede collum pressit et hasta
Divellens parmam telluri infixerat illum.
Ipse oculos vertens animam sufflavit in auram.
Sextus erat Patavrid. Soror hunc germana Haganonis
Protulit ad lucem. Quem dum procedere vidit,
Vocibus et precibus conatur avunculus inde
Flectere proclamans: «quonam ruis? aspice mortem,
Qualiter arridet! desiste! en ultima Parcae
Fila legunt. O care nepos, te mens tua fallit.
Desine! Waltharii tu denique viribus impar.»
Infelix tamen ille means haec omnia sprevit;
Arsit enim venis laudem captare cupiscens.
Tristatusque Hagano suspiria pectore longa
Traxit et has imo fudit de corde loquelas:
«O vortex mundi, fames insatiatus habendi,
Gurges avaritiae, cunctorum fibra malorum!
O utinam solum gluttires dira metallum
Divitiasque alias homines impune remittens!
Sed tu nunc homines perverso numine perflans
Incendis, nullique suum iam sufficit. Ecce
Non trepidant mortem pro lucro incurrere turpem.
Quanto plus retinent, tanto sitis ardet habendi.
Externis modo vi modo furtive potiuntur
Et, quod plus renovat gemitus lacrimasque ciebit,
Caeligenas animas Erebi fornace retrudunt.
Ecce ego dilectum nequeo revocare nepotem;
Instimulatus enim de te est, o saeva cupido.
En caecus mortem properat gustare nefandam
Et vili pro laude cupit descendere ad umbras.
Heu mihi care nepos, quid matri, perdite, mandas ?
Quis nuper ductam refovebit, care, maritam,
Cui nec, rapte spei, pueri ludicra dedisti?
Quis tibi nam furor est? unde haec dementia venit?»
Sic ait et gremium lacrimis conspersit obortis,
Et longum «formose, vale» singultibus edit.
Waltharius, licet alonge, socium fore maestum
Attendit, clamorque simul pervenit ad aures.
Unde incursantem sic est affatus equestrem:
«Accipe consilium, iuvenis clarissime, nostrum
Et te conservans melioribus utere fatis.
Desine, nam tua te fervens fiducia fallit!
Heroum tot cerne neces et cede duello,
Ne suprema videns hostes facias mihi plures.»
«Quid de morte mea euras» ait ille «tyranne?

---

Waltarius, Pars Secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/waltarius2.html.
