Latin
Lines 1.887-1.930
Waltarius, Pars Secunda 1.887-930
Not analysed yet
Est modo pugnandum tibimet, non sermocinandum.»
Dixit et in verbo nodosam destinat hastam,
Cuspide quam propria divertens transtulit heros.
Quae subvecta choris ac viribus acta furentis
In castrum venit atque pedes stetit ante puellae.
Ipsa metu perculsa sonum prompsit muliebrem.
At postquam tenuis redit in praecordia sanguis,
Paulum suspiciens spectat, num viveret heros.
Tum quoque vir fortis Francum discedere bello
Iussit; at ille furens gladium nudavit et ipsum
Incurrens petiit vulnusque a vertice librat.
Alpharides parmam demum concusserat aptam
Et spumantis apri frendens de more tacebat.
Ille ferire volens se pronior omnis ad ictum
Exposuit, sed Waltharius sub tegmine flexus
Delituit corpusque suum contraxit, et ecce
Vulnere delusus iuvenis recidebat ineptus.
Finis erat, nisi quod genibus tellure refixis
Belliger accubuit calibemque sub orbe cavebat.
Hic dum consurgit, pariter se subrigit ille
Ac citius scutum trepidus sibi praetulit atque
Frustra certamen renovare parabat. At illum
Alpharides fixa gladio petit ocius hasta
Et mediam clipei dempsit vasto impete partem,
Hamatam resecans loricam atque ilia nudans.
Labitur infelix Patavrid sua viscera cernens
Silvestrique ferae corpus, animam dedit Orco.
Hunc sese ulturum spondens Gerwitus adivit,
Qui forti subvectus equo supra volat omnem
Stragem, quae angustam concluserat obvia callem.
Et dum bellipotens recidisset colla iacentis,
Venit et ancipitem vibravit in ora bipennem
(Istius ergo modi Francis tunc arma fuere).
Vir celer obiecit peltam frustravit et ictum,
Ac retro saliens hastam rapiebat amicam
Sanguineumque ulva viridi dimiserat ensem.
Hic vero metuenda virum tum bella videres.
Sermo quidem nullus fuit inter Martia tela:
Sic erat adverso mens horum intenta duello.
Is furit, ut caesos mundet vindicta sodales,
Ille studet vitam toto defendere nisu
Et, si fors dederit, palmam retinere triumphi.
Hic ferit, ille cavet; petit ille, reflectitur iste:
Ad studium fors et virtus miscentur in unum.