# Pars Secunda 1.931-981

Waltarius, Pars Secunda, Lines 1.931-1.981. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/waltarius/pars-secunda/1.931

Longa tamen cuspis breviori depulit hostem
Armatum telo, girat sed et ille caballum
Atque fatigatum cupiebat fallere homonem.
Iam magis atque magis irarum mole gravatus
Waltharius clipeum Gerwiti sustulit imum,
Transmissoque femur penetraverat inguine ferrum.
Qui post terga ruens clamorem prodidit atrum
Exitiumque dolens pulsabat calcibus arvum.
Hunc etiam truncum caesa cervice reliquit.
Idem Wormatiae campis comes extitit ante.
Tunc primum Franci coeperunt forte morari
Et magnis precibus dominum decedere pugna
Deposcunt. Furit ille miser caecusque profatur:
«Quaeso, viri fortes et pectora saepe probata,
Ne fors haec cuicumque metum, sed conferat iram.
Quid mihi, si Vosago sic sic inglorius ibo?
Mentem quisque meam sibi vindicet. En ego partus
Ante mori sum, Wormatiam quam talibus actis
Ingrediar. Petat hic patriam sine sanguine victor?
Hactenus arsistis hominem spoliare metallis;
Nunc ardete, viri, fusum mundare cruorem,
Ut mors abstergat mortem, sanguis quoque sanguem,
Soleturque necem sociorum plaga necantis!»
His animum dictis demens incendit et omnes
Fecerat immemores vitae simul atque salutis.
Ac velut in ludis alium praecurrere quisque
Ad mortem studuit; sed semita, ut antea dixi,
Cogebat binos bello decernere solos.
Vir tamen illustris dum cunctari videt illos,
Vertice distractas suspendit in arbore cristas
Et ventum captans sudorem tersit anhelus.
Ecce repentino Randolf athleta caballo
Praevertens reliquos hunc importunus adivit
Ac mox ferrato petiit sub pectore conto.
Et nisi duratis Wielandia fabrica giris
Obstaret, spisso penetraverit ilia ligno.
Ille tamen subito stupefactus corda pavore
Munimen clipei obiecit mentemque recepit.
Nec tamen et galeam fuerat sumpsisse facultas.
Francus at emissa gladium nudaverat hasta
Et feriens binos Aquitani vertice crines
Abrasit, sed forte cutem praestringere summam
Non licuit; rursumque alium vibraverat ictum
Et praeceps animi directo obstamine scuti
Impegit calibem, nec quivit viribus ullis
Elicere. Alpharides retro, se fulminis instar
Excutiens, Francum valida vi fudit ad arvum
Et super assistens pectus conculcat et inquit:
«En pro calvitio capitis te vertice fraudo,
Ne fiat ista tuae de me iactantia sponsae.»
Vix effatus haec truncavit colla precantis.

---

Waltarius, Pars Secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/waltarius2.html.
