# Pars Tertia 1.1393-1435

Waltarius, Pars Tertia, Lines 1.1393-1.1435. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/waltarius/pars-tertia/1.1393

Nam feriens dextrum Haganoni effodit ocellum
Ac timpus resecans pariterque labella revellens
Olli bis ternos discussit ab ore molares.
Tali negotio dirimuntur proelia facto.
Quemque suum vulnus atque aeger anhelitus arma
Ponere persuasit. quisnam hinc immunis abiret,
Qua duo magnanimi heroes tam viribus aequi
Quam fervore animi steterant in fulmine belli!
Postquam finis adest, insignia quemque notabant:
Illic Guntharii regis pes, palma iacebat
Waltharii nec non tremulus Haganonis ocellus.
Sic sic armillas partiti sunt Avarenses!
Consedere duo, nam tertius ille iacebat,
Sanguinis undantem tergentes floribus amnem.
Haec inter timidam revocat clamore puellam
Alpharides, veniens quae saucia quaeque ligavit.
His ita compositis sponsus praecepit eidem:
«Iam misceto merum Haganoni et porrige primum;
Est athleta bonus, fidei si iura reservet.
Tum praebeto mihi, reliquis qui plus toleravi.
Postremum volo Guntharius bibat, utpote segnis
Inter magnanimum qui paruit arma virorum
Et qui Martis opus tepide atque enerviter egit.»
Obsequitur cunctis Heririci filia verbis.
Francus at oblato licet arens pectore vino
«Defer» ait «prius Alpharidi sponso ac seniori,
Virgo, tuo, quoniam, fateor, me fortior ille
Nec solum me, sed cunctos supereminet armis.»
Hic tandem Hagano spinosus et ipse Aquitanus
Mentibus invicti, licet omni corpore lassi,
Post varios pugnae strepitus ictusque tremendos
Inter pocula scurrili certamine ludunt.
Francus ait: «iam dehinc cervos agitabis, amice,
Quorum de corio wantis sine fine fruaris.
At dextrum, moneo, tenera lanugine comple,
Ut causae ignaros palmae sub imagine fallas.
Wah! sed quid dicis, quod ritum infringere gentis
Ac dextro femori gladium agglomerare videris
Uxorique tuae, si quando ea cura subintrat,
Perverso amplexu circumdabis euge sinistram?
Iam quid demoror? en posthac tibi quicquid agendum est
Laeva manus faciet.» Cui Walthare talia reddit:
«Cur tam prosilias, admiror, lusce Sicamber.

---

Waltarius, Pars Tertia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/waltarius3.html.
