# de Mauro et Zoilo 1.100-148

Walter Mapps, de Mauro et Zoilo, Lines 1.100-1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-mapps/de-mauro-et-zoilo/1.100

solis Deo meritis stamus vel jacemus.
Sed per diverticula quid tergiversaris?
De jocosis cantibus obicem furaris?
Quae laus in ecclesia cantus saecularis?
Sapienter psallite coram sacris aris."
M. - "Non est jocus saeculi cantus gregis mei;
hymnus est qui excitet animos plebei,
non ut plebi placeat, sed ut Deus ei;
ad hoc per se jubilat sanctus agnus Dei.
Plebs ad nos qui confluit allecta canore,
multo fit devotior Dei in amore;
vos in vestris latebris, remoto censore,
sufficit si ruditis asinino more."
Z. - "Multa sunt superflua vanae vestrae gentis
tam in parietibus quam in pavimentis;
duri nitent lapides auri ornamentis,
vestiti duplicibus, ut mos est algentis.
Aera, ligna, lapides vos deificatis,
in Christos, in angelos, truncos transformatis;
mihi cum ingredior tot muris palatis,
videtur quod idolis sacra prophanatis."
M. - "Amisisti, Zoile, pulchrum hic tacere;
disce domum Domini decorem decere;
velis et tapetibus fulvo sparsis aere
tempio quid est dignius? Nil tam dignum vere.
Ritus tot imaginum sanus est, non vanus;
visis hiis devotior ut sit Christianus;
nihil secus sentiunt rustici vel alius,
in hac fanatica solus es prophanus."
Z. - "Leniter ad libitum legem tibi ponis,
sed quod sentis sentio sub verborum sonis,
memorans quod superest superstitionis,
timeo ne nimia mora sit agonis.
Tangam tamen fercula quae multiplicatis,
et panes cum potibus dulce pigmentatis,
et cum generalibus dapes pietatis;
pietas est impia vesci plusquam satis."
M. - "Tuum, o Zoile, bonis invidere,
novercari Herculi, Joseph absorbere;
erumpant quos parturis scorpionis serae,
Racha sic suscipiam ut jocundum chaere.
Nos in illis computas quorum Deus venter,
caepisti subsequere pulchre vel prudenter;
subsequar veridicus, absit ut commenter,
ambulans simpliciter agam confidenter."
Z. - "Regula quae statuit, velim mihi dicas,
placentas, artocreas, et cornutas micas,
crispas, fabas mysticas, pastillos et picas,
nominum tot plasmata, tot escas apricas.

---

Walter Mapps, de Mauro et Zoilo. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mapps1.html.
