Latin
Lines 1.197-1.250
Walter Mapps, de Mauro et Zoilo 1.197-250
Not analysed yet
Nescio quae haereat mihi crassitudo,
de pane furfureo, de pulmento crudo,
qui labore manuum jugiter desudo,
qui quietem excreo, qui ludum excludo."
M. -"Morbo corpulentiae quam excusas, cedo
te teneri taliter; nec nego, nec credo;
sed admiror caeteris unde sit pinguedo,
cum sit labor virium perditor et praedo.
Quatuor sunt facies plurimis tuorum,
ventres, genae, latera, renes, tumor horum,
loquor id ad libitum lege laicorum,
buxi esse poterit nomen plurimorum."
Z. -"Irridere miserum vetuit paganus;
nobis quis miserior? Nemo subsolanus;
is aeger, is aegrior, nemo fere sanus,
sic nos agit ordinis rigor inhumanus.
Pastus raro placidus semper ad horrorem,
et morbus inedia, nutriens pallorem;
ex malis humoribus conflant hunc tumorem,
mirum est nos vivere contra vitae morem."
M. -"Si novi discernere mundum ab inmundo,
quod effundis vanum est, verum quod refundo;
novi quid significet in vaso faecundo,
sub pulmento latitans veritas in fundo.
Placida satietas placans convivantes,
et succi furfurei ciphi scintillantes,
carnis nos pinguedine faciunt pregnantes,
morbum et inediam procul hinc explantes."
Z. -"Nos reos ne judices, ne fias blasphemus,
in te Jhesum impetit caecus Nichodemus;
vos grana, nos paleas, bibimus, prandemus,
onus et non honor est quod nos sustinemus.
Panibus lapideis, potui sentinae,
pulmentis insipidis, quod festum affine?
Quae hinc ex lateribus pendeant arvinae?
Si probasses saperes, o frater Maurine.'
M. -"Pulvis pigmentarii caseus effectus,
lacti, hei! Bis oleo confervet injectus,
fit electuarium cibus sic confectus,
inde qui vos onerat tumor est collectus.
Vi Bacchi et Cereris vos intumuistis,
cum medulla tritici ciphis euphonistis,
apum alveariis et butyri cistis,
lacte, sero, caseo, singulis admixtis;
nec pisces sed piscium ossa devovistis,
et pulmento Ysaac non semel assistis,
vel fessus itinere, vel morbo subtristis;
tali zelo, Zoile, viges et subsistis,
granis et non paleis, fructu non aristis,
latent haec et reliqua tecta sagis istis."
Z. -"Sol petit Oceanum, nos invitat meta
indulgendum genio, monuit poeta
nulla est durabile res irrequieta,
est absque levamine nulla lex decreta.