Latin
Lines 1.1-1.52
Walter Mapps, de Phillide et Flora 1.1-52
Not analysed yet
Anni parte florida, coelo puriore,
picto terrae gremio vario colore,
dum fugaret sidera nuncius Aurorae,
liquit sompnus oculos Phillidis et Florae.
Placuit virginibus ire spaciatum;
nam soporem rejicit pectus sauciatum
aequis ergo gressibus exeunt in pratum,
ut et locus faciat ludum esse gratum.
Eunt ambae virgines et ambae reginae,
Phillis coma libera, Flora compto crine,
non sunt formae virginum, sed formae divinae,
et respondet facies luci matutinae.
Nec stirpe nec facie nec ornatu viles,
et annos et animos habent juveniles;
sed sunt paros inpares, et pares hostiles,
nam huic placet clericus, illi placet miles.
Non est differentia corporis aut oris,
omnia similia sunt intus et foris;
sunt ejusdem habitus et ejusdem moris;
sola differentia modus est amoris.
Susurrabat modico ventus tempestivus,
locus erat gramine viridi festivus,
et in ipso gramine defluebat rivus,
vivus atque garrulo murmure lascivus,
Ut puellis noceat calor solis minus,
fuit juxta rivulum spaciosa pinus,
venustata foliis lato pandens sinus,
nec intrare poterat calor peregrinus.
Consedere virgines, herba sedem dedit;
Phillis prope rivulum, Flora longe sedit;
et dum sedit utraque, et in sese redit,
amor corda vulnerat et utramque laedit.
Amor est interius latens et occultus,
et corde certissimo elicit singultus;
pallor genus inficit, alternantur vultus,
sed in verecundia furor est sepultus.
Phillis in suspirio Floram deprehendit;
istam de consimili Flora reprehendit;
altera sic alteri mutuo rependit,
tandem morbum detegit et quid sit ostendit.
Ille sermo mutuus multum habet more,
et est quidem series tota de amore;
amor est in animis, amor est in ore;
tandem Phillis incipit, et arridet Florae:
"Miles," inquit, "inclite, mea cura, Paris
ubi modo militas? Ubi nunc moraris?
O vita militiae, vita singularis,
sola digna gaudiis Dionei laris!"
Dum puella militem recolit amicum,
Flora ridens oculos jacit in obliquum,
et in risu loquitur verbum inimicum,
"Amas et quem poteras dicere mendicum.