Latin
Lines 1.202-1.256
Walter Mapps, de Phillide et Flora 1.202-256
Not analysed yet
cervix fuit ardua, sparsa coma leve,
auris parva, prominens pectus, caput breve.
Dorso pardo jacuit virgini cessurae
spina quae non senserat aliquid pressurae;
pede cavo, tibia recta, largo crure,
totus fuit sonipes studium naturae.
A quo supraposita congruebat sella,
ebur enim medium claudit auri cella;
et cum essent quatuor cellae capitella,
venustavit cingulum gemma tanquam stella.
Multa de praeteritis rebus et ignotis
erant mirabilibus ibi sculpta notis;
nuptiae Mercurii superis admotis,
faedus, matrimonium, plenitudo dotis.
Nullus ibi locus est vacuus aut planus;
erat plusquam capiat animus humanus;
solus illa sculpserat aurifex Vulcanus,
vix haec suas credidit condidisse manus.
Praetermisso clipeo Mulciber Achillis
fabricavit phaleras, et indulsit illis
ferraturam pedibus et frenum maxillis,
et habenas addidit de sponsae capillis.
Sellam texit purpura subinsuta bisso,
quam Minerva, reliquo studio dimisso,
de arante texerat et flore narcisso,
et per partes margine fimbria inciso.
Equitabant pariter duae domicellae,
vultus verecundi sunt, et genae tenellae;
sic erumpunt lilia, sic rosae novellae,
sic decurrunt pariter duae coeli stellae.
Ad amoris destinant ire paradisum,
dulcis ira commovet utriusque visum;
Phillis Florae, Phillidi Flora movet risum;
fert Phillis accipitrem manu, Flora nisum.
Parvo tractu temporis nemus est inventum,
ad ingressum nemoris murmurat fluentum;
ventus inde redolet myrrhis et pigmentum,
audiuntur tympana cytharaeque centum.
Quicquid potest hominis comprehendi mente,
totum ibi virgines audiunt repente;
vocum differentiae sunt illic inventae,
sonat diatessaron, sonat diapente.
Tympanum, psalterium, lyra, symphonia
sonat et mirabili plaudit harmonia;
sonant ibi phialae voce valde pia,
et buxus multiplici movet vitae via.
Sonant omnes volucrum linguae voce plena,
vox auditur merulae dulcis et amoena;
corydalus garrulus, turtur, philomena,
quae non cessat conqueri de transacta poena,
Instrumento musico vocibus canoris,
tum diversi specie contemplata floris,
tum odoris gratia redundante foris,
conjectatur teneri thalamus Amoris.