# de Phillide et Flora 1.53-104

Walter Mapps, de Phillide et Flora, Lines 1.53-1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-mapps/de-phillide-et-flora/1.53

Sed quid Aristoteles facit mea cura
res creata pulchrior omni creatura,
quem beavit omnibus gratiis natura;
o sola felicia clericorum jura!"
Floram Phillis arguit de sermone duro,
et sermone loquitur Floram commoturo;
nam "Ecce virguncula,' inquit, "corde puro,
cujus pectus nobili servit Epicuro.
Surge," inquit, "misera de furore foedo;
solum esse clericum Epicurum credo;
nihil elegantiae clerico concedo,
cujus implent latera moles et pinguedo.
A castris cupidinis cor habet remotum,
qui sompnum desiderat, et cibum et potum;
o puella nobilis omnibus est notum,
quod est longo militis ab hoc voto votum.
Rebus militaribus miles est contentus
sompno, cibo, potui, non vivit intentus;
amor ille prohibet ne sit sompnolentus
potus, cibus militis, amor et juventus.
Quos amicos copulet nostros loro pari,
lex naturae prohibet illos copulari
meus novit ludere, tuus epulari;
meo semper proprium dare, tuo dari."
Haurit Flora sanguinem vultu verecundo,
et apparet pulchrior in risu secundo;
tandem in eloquio reserat facundo,
quae corde conceperat artibus fecundo.
Satis," inquit, "libere, Phillis, es locuta;
Multum es eloquio velox et acuta;
sed non efficaciter verum prosecuta,
dicis quod praevaleat lilio cicuta.
Dixisti de clerico quod indulget sibi,
servum, sompni nominas, et potus, et cibi
sic solet ab invido probitas describi;
ecce parum tolera, respondebo tibi.
Tot et tanta fateor sunt amici mei,
quae nunquam incogitat alienae rei;
vasa mellis, tritici, olei, Lyei,
aurum, gemmae, pocula famulantur ei.
In tam dulci copia vitae clericalis,
quod non potest aliquis voce pingi talis;
volat et duplicibus amor plaudit alis,
amor indeficiens, amor inmortalis.
Sentit tela Veneris et amoris ictus;
non est tamen clericus macer aut afflictus,
quippe nulla gaudii parte derelictus,
cui respondet animus domino non fictus.
Macer est et pallidus tuus praeelectus,
pauper et vix pallio sine pelle tectus,
non sunt artus validi, nec robustum pectus
nam cum causa deficit et deest effectus.

---

Walter Mapps, de Phillide et Flora. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/mapps2.html.
