# Carmina 1.1.1-88

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen I, lines 1.1.1-1.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/1.1.1

I
Tanto viro locuturi
studeamus esse puri
set et loqui sobrie,
carum care venerari,
et cum simus caro cari,
careamus carie.
II
Decet enim, et hoc unum
est in primis oportunum,
ut me ipsum judicem;
homo vetus exuatur,
homo novus induatur
ante tantum judicem.
III
Commendarem mundi mores,
set virtutis amatores
paucos esse doleo;
quod si pravos reprehendam
et eis non condescendendam,
bella michi video.
IV
Set, o Judex equitatis,
propagator veritatis,
lenis aura saeculi,
esto michi in asilum:
te rectore sumpsi stilum,
te duce signa tuli.
V
Set quis sum, qui ausim loqui
coram tanto? Quis ego, qui
sano fretus capite
rodo pravos in aperto,
vox clamantis in deserto
"Rectas vias facite"?
VI
Quid desertum nisi mundus?
Mundus quidem set inmundus,
quia munda respuit;
se desertus dici dolet,
quia, qui vernare solet,
ecce prorsus aruit.
VII
Quod solebat in praelatis
germinare largitatis
et pudoris flosculos,
tali partu destitutum
germen affert non virtutum,
set spinas et tribulos.
VIII
Qui sunt spinae tribulique?
Qui pastores praelatique,
amatores muneris;
cum non pascant set pascantur:
non a "pasco" derivantur,
set a "pascor, pasceris"!
IX
Blandos amant et bilingues,
canes multi, tauri pingues,
Gigantum fraterculi;
qui thesauros coacervant
non dispergunt, set observant
ut pupillam oculi.
X
Omnis habens muneratur,
non habenti supplantatur
id ipsum quod habuit;
in deserto mundi hujus
nemo floret, nisi cujus
bursa nondum vomuit.
XI
Bursa pregnans principiatur,
sapiensque conculcatur,
si munus aere vacet;
nam si pauper sit sophia,
vilis erit: quare? Quia
pauper ubique jacet!
XII
Pauper jacet, set palpones,
quorum blandi sunt sermones,
et ipsi sunt jacula;
isti sunt quos mundus amat
et de quibus psalmus clamat:
"Beati in macula"!
XIII
In macula sunt beati,
set non sunt inmaculati
teste conscientia.

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
