Latin
Carmen XII, lines 12.1.97-12.1.157
Walter of Châtillon, Carmina 12.1.97-157
Not analysed yet
tali dono foederata
et armilla subarrata
coit in propatulo.
XV
Si per Thamar probitatem
et per lignum largitatem
designat moralitas,
ergo quisquis largus erit,
sociari sibi quaerit
Thamar, idest probitas.
XVI
Set id ad figuram verto,
quod coivit in aperto
Judas, non in latebris;
quia largus praeminere
cunctis debet et torpere
non quaerit in tenebris.
XVII
Et condendum cordis archa,
quod fidelis patriarcha,
quando carnes abtulit,
super partes quas incidit
congregare muscas vidit
quas baculo propulit.
XVIII
In quo manifeste patet
Quod, si forte te dilatet
bacularis largitas,
cave vigilanti cura
ne defendet festi jura
leccatorum foeditas.
XIX
Possunt enim leccatores
dici muscae, quorum mores
muscis bene consonant:
tactu, voce sunt deformes,
sic et hi, cum sint enormes,
foeda verbis intonant.
XX
His largiri non est via
largitatis; quare? Quia
dare leccatoribus
ut a sanctis perhibetur,
idem erit ac si detur
victima daemonibus.
XXI
Istis loquor confidenter,
quorum si quis inpudenter
me verbis impeteret,
lacessitus reticentem,
si quid enim respondentem,
victus forte vinceret.
XXII
Nam quotiens reprobum reprobo probus ore lacessit,
degenerat probitas proba loquente probo;
illos si facinus aequat, quos inquinat, ergo,
jam nebulonizat cum nebulone loquens.
Andromachen Tais, Tersites Hecora culpet,
non minus Andromache, non minus Hector erit.
Inclament igitur furem, paticum, parasitum,
dum nichil obiciam, quidlibet esse fero.