Latin
Carmen III, lines 3.1.1-3.1.19
Walter of Châtillon, Carmina 3.1.1-19
Not analysed yet
I
In domino confido. Quomodo dicitis animae meae: "Transmigra in montem sicut passer", quoniam ecce peccatores intenderunt arcum? In consilium iustorum et congregatione dicturus, cum verbis elegantibus non floream, quibus erubescenti imperitiae meae verecundiam valeam redimere (non enim labra prolui decretorum fonte nectareo nec Iustiniani thoris accubitans legum pabulo sum defectus) de proprii viribus ingenii diffidens in domino confido. Et licebit confidentia sine meritis presumptionis vocabulum sortiatur, excusat tamen presumptuosae temeritatis audaciam necessitatis articulus incumbentis. Cui enim a magistris suis aliquid consideratione Karitatis iniungitur, ei profecto illud exequendi necessitas imponitur. Set cum sacrorum constituta canonum et scientiae legalis altitudo mons arduus et inascensibilis michi videatur, quomodo dicitis animae meae: "Transmigra in montem sicut passer"? Praeterea si praetextatum montem ascendere voluero, cum scriptum sit: "Bestia, quae tetigerit montem, lapidabitur", verendum michi est ne lapidibus obruar, iaculis et arcu detractorum confodiar, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas detractionis in pharetra cordis dicentes: "Quomodo hic scit leges, cum non didicerit?" Ut igitur arcum huiusmodi evitare possumus, aut nulla aut pauca de legibus attingamus, circa divina diffusius moraturi. Homo quidam paterfamilias testamentum fecit, in quo pluribus heredis institutis pretiosae cuiusdam domus usufructum tribus eorum titulo legati reliquit. Huius thematis compendiosa superficies quanto breviorem concipit in narratione tractatum, tanto faciliorem deo propitiante pariet intellectum.
II
Ut membra conveniant invicem capite,
gaudete in Domino, diem festum agite!
Hilares et sobrii, cum Propheta dicite:
"Laetare Jerusalem!" et conventum facite.
III
Ante legum dominos et magistros artium
usurpasse videor doctoris officium,
ut sermonis epulo relevem jejunium,
cum fortassis unus sim minus sapientium.
Sed quod minus habeo, supple, Dator omnium,
Tu qui nobis factus es, Domine, refugium.
IV
Domus quam praediximus, domus est Scientiae,
quam reliquit dominus hominis industriae
ut fructus percipiat illius prudentiae,
de qua scribit lectio libri Sapientiae.