# Carmina 3.1.134-162

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen III, lines 3.1.134-3.1.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/3.1.134

XXIII
Si videas, legista, tuos vernare Penates,
purpura si latus et digitos involat Achates,
clara licet proles, licet uxor in aure susurret:
naturam expelles furca, tamen usque recurret.
XXIV
Nec illud silentio preterendum, quod in legalis scientiae doctoribus acri reprehensione et mordaci satirica invenio dignum. Tot enim et tantae in dictis eorum et scriptis contrarietates inveniuntur et ipsorum sententiae in tot figuras se protrahunt, ut deeis precise vidantur iste versiculus [dictus esse]: "Quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?". In aliis facultatibus tolerabilior est error magistrorum. Quod enim dampno humano generi progeneratur, si universalia res esse dicantur? Si 'homo' et 'non homo' significet, id est si Socratem esse asinum vel Socratem constet esse Chimeram, nullum inde preiudicium humanis rebus progeneratur. Set si errore iuris in eodem negatio enucleationem asscripserit B et penitus contrarium senserit M, non video quomodo id possit recipi salvo iure iuris. Ut igitur eos eorum baculo feriamus, si vera regula est iuris, quod dicit: "Quotiens duo contraria in testamento reperiuntur, neutris fides est adhibenda. . . et hoc dixi salva tamen auctoritate illius peritissimi viri beati Turanorum episcopi equivoci, quem, dum adviveret, in omnibus proposuimus imitari.
Pars Tertia
XXV
Transferamur igitur ad ordinem tertium,
id est ad theologos, quorum felix studium,
qui divinis mancipant artibus ingenium.
Hi sunt imbris coelici dulce stillicidium,
praeconantur etenim illius praeconium,
cujus laus perficitur ex ore infantium.
XXVI
Haec est sapientia, de qua prius dixeram,
duas habens species: spiritum et litteram.
Littera mortificat, set secundum alteram
invenitur karitas, quae non agit perperam.
XXVII
Satis quidem rudis est et satis inconditus
intellectus litterae si non sit expositus.
Set si vellis litteram surgere medullitus,
balsamum reperies et mel sancti spiritus.
XXVIII
Juxta ripam fluminis denegantis poculum
si tulisse legimus Israel incredulum,
set amaritudine fluminis per baculum
dulcoravit Moyses et potavit poculum.

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
