# Carmina 3.1.20-81

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen III, lines 3.1.20-3.1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/3.1.20

V
Ordines scolarium discordes et varii
tres sunt sapientiae facti fructuarii,
Quorum duo quia sunt segnes operarii,
Non reddentur singulis singuli denarii.
Pars Prima
VI
Primus ordo continet scolares grammaticos,
logicos et rethores atque mathematicos,
quos uno vocabulo, secundum Italicos,
Garamantes dicimus sive Garamanticos.
VII
Inter artes igitur, quae dicuntur trivium,
fundatrix gramatica vendicat principium.
Sub hac corus militat metrice scribentium;
inter quos sunt quatuor, rithmice dictantium,
qui super hoc retinent sibi privilegium:
Stephanus flos scilicet Aurelianensium
et Petrus qui dicitur de castro Blesensium.
VIII
Istis non inmerito Berterus adicitur,
set nec inter alios quartus praetermittitur
ille quem Castellio latere non patitur
in cujus opusculis Alexander legitur.
IX
Post illam, quae prior est, ceteris in trivio,
subinfertur logica grandi supercilio,
discolor sententiis et accincta gladio,
per quam falsus resecat logicorum ratio.
X
Hanc doctorum variat multiplex opinio
set cunctos praeradiat nova constitutio,
in qua rebus derogat Bailardi sanctio,
attributo vocibus rerum privilegio.
XI
Tertia subsequitur specie rethoricae,
domum Sapienciae poliens mirifice,
apprehendit siquidem iunctura gramaticae,
quam postquam purgaverit sub censura logicae,
depingit coloribus et verborum murice.
XII
Sequitur quadruvium, id est mathematica,
eadem quae dicitur a quibusdam phisica;
quae singula trutinans lance philosophica
de naturis disputat et de rerum fabrica.
XIII
Hic igitur artium faelix septenarius
factus est Scientiae quasi fructuarius,
set labor nec utilis nec est necessarius,
immo voluntarius sive voluptarius.
XIV
Quid tibi gramatica, studioso, parta labore,
quid confert logica, quae certat laudis amore?
Quid tibi rethorica vernante superba lepore?
Quem fructum referunt versus nugaeque canorae?
Talia non sapiunt veri sapientis in ore!
XV
Esto secundus Athlas, dicas, quo sidere
frugis defectum patiatur ager, quis frugifer annus,
unde nives producunt hiemps, quae veris in ortu
temperies impregnet humum, cur ardeat aestas,
cur legat autumpnus pregnantis ebrius uvas;

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
