# Carmina 3.1.82-133

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen III, lines 3.1.82-3.1.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/3.1.82

circulus an possit quadrari, an musica formet
coelestes modulos; dicas, quis sidera septem
impetus oblique rapiat contraria mundo;
quot distent a se gradibus; quae stella nocivum
impediat saevire senem, quo sidere fiat
obice propitius, Martem quis temperet ignis.
Parva loquor tantum claudas sub pectore coelum;
finge, quod haec scieris, set et his maiora: quid ad rem?
Tam cito discieris haec omnia, quod nichil ad rem.
Pars Secunda
XVI
Transeamus igitur ad imperatorias
sanctiones principum quae fraudes et alias
in domo Scientiae prohibent injurias.
Hos labores dixeris, si recte diffinias,
Vel impensas utiles vel non necessarias.
XVII
Bonum tamen arbitror scire juris apicem,
Set si juxta domini voluntatem judicem,
Nichil michi proderit scire totum codicem,
dum nil boni praeferam ante tantum judicem.
XVIII
Si dampnum persequitur datum lex Aquilia;
Si quartam de singulis resecat Falcidia,
quod reportat commodum talis observantia,
per quam non interius resecantur vitia?
XIX
O quam felix studium, quam felices operae
si possemus legibus in aeternum vivere!
Set cum regum videas corpora putrescere,
qui juris aenigmata studuerunt solvere,
cur noctis vigilias consumis hoc opere?
Si super his liceat breviter concludere,
vanum est scolaribus ante lucem surgere!
XX
Verum si lex Moysi, quae divina dicitur,
nil perfectum attulit, a minori sequitur,
quod nulla perfectio legis intellegitur,
quam Romanos principes promulgasse legitur.
XXI
Set nulla facultas est, quae cor magis alliget,
quam ista, dum pelagus paupertatis mitiget.
Seminat gramatica, semper tamen indiget,
lex autem et phisica manipulos colliget.
XXII
Set licet haerentes extirpet phisica morbos
Et nitidam reddat potio sumpta cutem,
Si dimargariton diuturnet munera vitae,
nec sinat in fatum pliris abire dies,
si pretiosa tuus consumat edulia venter
et gula Campanum sorbeat omne merum:
quid prodest status exterior, si sordeat intus
languidus et vili febre saepultus homo?

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
