# Carmina 5.1.59-113

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen V, lines 5.1.59-5.1.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/5.1.59

Ex ipsis conjiceres finem rerum omnium,
quoniam jam caritas refrigescit plurium.
XIII
Coenobita quilibet vivit dissolutus,
effrons, nec jam loquitur signo vel per nutus;
nam in claustris, ubi grex solet esse mutus,
vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus.
XIV
Jam plus equo satagit Martha sive Lia,
minus aequo nititur Rachel et Maria;
nulla partem eligit meliorem, quia
jejune deficiunt pariter in via.
XV
Quis nunc imitator est illius Johannis,
cujus erat tegimen cameli pro pannis,
epulum silvestre mel, potus purus amnis?
Laudamus veteres, set nostris utimur annis.
XVI
Clerus, qui sors Domini vocati deberet,
hic est, cui precipue sordis fex adhaeret;
vox ergo prophetica locum nunc haberet;
omne caput languidum et omne cor maeret.
XVII
Qui sunt, qui Ecclesiam vendunt et mercantur?
Qui sunt fornicarii, qui sunt, qui mechantur,
qui naturam transvolant et abhominantur?
Qui sunt hi? Clerici, -ne longe exempla petantur.
XVIII
Clamabat decalogus, ne quis pejeraret,
ne quis adulterium furtumve patraret,
set Naso prevalet, a quo dictum claret:
Jupiter esse pium statuit, quodcumque juvaret.
XIX
Quid mirum, si tendimus homines ad imum?
Humus humum sapere debet, limus limum.
imitemur igitur hec dicentem mimum:
O cives, cives, quaerenda pecunia primum.
XX
Si vis esse mundo te gratum et benignum
et ferre prae aliis triumphale signum,
si vis esse locuples, opus fac malignum,
aude aliquid brevibus Giaris et carcere dignum.
XXI
Set ne vos detineam per ambages multas,
fere mentes omnium vitio sepultas
demolitur, allicit, reddit inconsultas
ambitus et luxus et opum metuenda faculatas.
XXII
Ab istis excipitur solus hic Fulmarus,
larga manu fulgurat, genere praeclarus;
solus inter avidos vivit non avarus,
inde manu fulgens vel avari fulgor amarus.
XXIII
Mos Fulmari praecipit locum dare vago,
nam Fulmaro displicet avari vorago;

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
