# Carmina 6.1.1-58

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen VI, lines 6.1.1-6.1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/6.1.1

Carmen VI
I
Missus sum in vineam circa horam nonam,
suam quisque nititur vendere personam;
ergo quia cursitant omnes ad coronam,
semper ego auditor tantum, nunquamne reponam?
II
Rithmis dum lascivio versus dum propino,
rodit forsan aliquis dente me canino,
quia nec afflatus sum pneumate divino
neque labra prolui fonte Caballino.
III
Licet autem proferam verba parum culta
et a mente prodeant satis inconsulta.
licet aenigmatica non sint vel occulta,
est quodam prodire tenus, si non datur ultra.
IV
Cur sequi vestigia veterum refutem,
adipisci rimulis corporis salutem,
impleri divitiis et curare cutem?
Quod decuit magnos, cur michi turpe putem?
V
Qui virtutes appetit, labitur in imum,
quaerens sapientiam irruit in limum;
imitemur igitur haec dicentem mimum;
o cives, cives, quaerenda pecunia primum.
VI
Haec est, quae in sinodis confidendo tonat,
in electionibus prima grande sonat;
intronizat praesules, dites impersonat:
et genus et formam regina pecunia donat.
VII
Adora pecuniam, qui deos adoras:
cur struis armaria, cur libros honoras?
Longas fac Parisius vel Athenis moras:
si nichil attuleris, ibis, Homere foras .
VIII
Disputet philosophus vacuo cratere,
sciat, quia minus est scire quam habere;
nam si pauper fueris, foras expellere,
ipse licet venias Musis comitatus, Homere.
IX
Sciat artes aliquis, sit auctorum plenus,
quid prodest, si vixerit pauper et egenus?
Illinc cogit nuditas vacuumque penus,
hinc usura vorax avidumque in tempore fenus.
X
Si Joseph in vinculis Christum praefigurat,
si tot plagis Pharao durum cor indurat,
si filiis Israel exitus obturat:
quid valet haec genesis, si paupertas jecur urat?
XI
Quid ad rem, si populus sitit ante flumen,
si montis ascenderit Moyses cacumen
et si archam foederis obumbravit numen?
Malo saginatas carnes quam triste legumen.
XII
Illud est, cur odiens studium repellam
paupertatem fugiens vitamque misellam;

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
