# Carmina 6.1.59-120

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen VI, lines 6.1.59-6.1.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/6.1.59

quis ferret vigilias frigidamque cellam?
Tutius est jacuisse thoro, tenuisse puellam.
XIII
Quidam de scientia tantum gloriantur
et de pede Socratis semper cornicantur
et dicunt, quod opes his, qui philosophantur,
non bene conveniunt nec in una sede morantur.
XIV
Idcirco divitias forsan non amatis,
ut aeternam postmodum vitam capiatis.
Heu mentes perditae! Numquid ignoratis,
quod semper multum nocuit differre paratis?
XV
Si pauper Diogenes fuit hujus sortis,
si Socrates legitur sic fuisse fortis.
Juvenalis extitit magister cohortis
marmoreisque satur iacuit Lucanus in hortis.
XVI
Heu quid confert pauperi nobilis propago?
Quid Tityrus patula recubans sub fago?
Ego magis approbo rem, de qua nunc ago;
nam sine divitiis vita est quasi mortis imago.
XVII
Semper habet comitem paupertas merorem,
perdit fructum Veneris et amoris florem,
quia juxta nobilem versificatorem
non habet unde suum paupertas pascat amorem.
XVIII
Adde, quod superbia sequitur doctores,
inflati scientia respuunt minores;
ergo sic impletum est, quod dicunt auctores:
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
XIX
Audi, qui de Socrate disputas et scribis,
miser, vaca potius potibus et cibis;
quod si dives fieri noles vel nequibis,
inter utrumque tene, medio tutissimus ibis.
XX
Statim ut inceperit quid philosophari,
inflatur occursibus amat salutari,
laetatur ab omnibus locum sibi dari
et cathedras primas, et doctor ubique vocari.
XXI
Loquitur sublimia, se prebet acerbum,
mox dilatat fimbrias, manifestat limbum
subjectis, set audiat sapientis verbum:
desine grande loqui, frangit Deus omne superbum.
XXII
Velut alter igitur Censorinus Cato
eructat parabolas sermone cribrato,
de corde sententias nimium elato
eliquat ac tenero subplantat verba palato.
XXIII
Stultus et scientiae cultu destitutus,
quibusdam panniculis verborum indutus
videri prae caeteris conatur astutus,
rancidulum quiddam balba de nare loqutus.
XXIV
Exultans scematibus diversis ornari
se credit prae omnibus mira cornicari,
set auctorem noverit ista sibi fari:
metiri se quemque decet propriisque iuvari.

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
