# Carmina 7.1.116-160

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen VII, lines 7.1.116-7.1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/7.1.116

VIII
Cum ubique saeviat error inconsultus,
cum passim praeveniat sapientem stultus,
cum rotundent quadrata insani tumultus,
quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?
IX
Igitur consilio si velimus uti,
rebus vitam dubiis emendemus uti,
sola virtus hominis consulit saluti,
nulla via creditur invia virtuti.
X
Ut virtus inhabitet me constanter, precor,
nam si pono vitium, si virtutem sequor,
quocumque diverterim, me sequetur decor,
omne solum forti patria est ut piscibus aequor.
XI
Virtus prodest, si potest ad finem teneri;
quid enim ciconias credimus maereri,
hodie si perdimus acquisitum heri?
Non minor est virtus quam quaerer parta tueri.
XII
Quid dixisse proderit de virtute multa?
An mirabor pecora vitiis sepulta,
pecora volentia semper esse stulta?
Est quodam prodire tenus, si non datur ultra.
XIII
Hiis opponet aliquis: 'Turpiter nos mordes,
cum sis eger medicus, cum plus cunctis sordes.'
Set hic nostras audiat qui defendit partes:
'Non prosunt Domino, que prosunt omnibus, artes.
XIV
O quicumque niteris, ut stes in virtute,
gemmae non sis immemor quamvis obvolutae;
a quocumque recipe verbum de salute,
mel quia sugit apis etiam de flore cicutae.
XV
Prudenti, si stultus es, non exemplum fies,
sis me fuge, melior aliis tu si es,
corrigi non differas, hinc sit procul quies,
optima vindictae proxima quaeque dies.
XVI
Stultus quid inducias corrigendi quaerit?
Quid sequatur, videat, si pollutus perit;
mors incerto gladio, etsi certa, ferit:
qui non est hodie, cras minus aptus erit.

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
