# Carmina 8.1.1-60

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen VIII, lines 8.1.1-8.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/8.1.1

Carmen VIII
I
Fallax est et mobilis lex humanae sortis,
necdum natis etiam spondent horam mortis,
ac peccatis ulcio semper est in portis,
quia sic instituit Judex justus, fortis.
II
Si quis ergo sperneret mundum male tutum,
nummorum congeriem reputans in lutum,
conservans viriliter corpus incorruptum,
hunc plane diligeret Dominus virtutum.
III
Set non placet omnibus haec consuetudo,
quia placet amplius bursae plenitudo;
universos allicit cutis pulchritudo,
hodie vix aliquem decet sanctitudo.
IV
Ubi sunt Ecclesiam in Christo regentes,
qui velint exsistere benefacientes,
exemplorum lumine tantum relucentes,
ut laetentur pariter et exultent gentes?
V
Nil volunt palacii subditis conferre
et, cum modo conterant totum mundum guerrae,
nolunt se pro filiis Israel afferre,
ut in pace maneant omnes fines terrae.
VI
In bellorum turbine de deo diffidunt,
hos norunt metuere, qui corpus occidunt,
omnes in pecuniae thesauris confidunt,
assidos et validos debiles elidunt.
VII
A foris suscipiunt cultum pastoralem,
nunquam degustati sunt cenam spiritalem,
non habentes apud se vestem nupcialem,
agentes operibus curam mercennalem.
VIII
Isti sunt quos timidos efficit potestas
et quos nunquam afficit pauperum aegestas,
hos districti judicis opprimet majestas,
cujus in circuitu valida tempestas.
IX
Omnes avariciae coeunt caecatum,
ore psalmos ruminant, in corde mercatum;
nonne, dum non cogitant Domini mandatum,
eorum oracio fiet in peccatum?
X
Habundes in capite cano senectutis
retinent in moenibus flores juventutis;
male sibi conscii de via virtutis
insectantur alios gladios acutis.
XI
Ex iis esse novimus plures Sodomaeos
deas non recipere set amare deos,
set, quotquot invenerit hujus rei reos,
qui in coelis habitat irridebit eos.
XII
Sic pascunt, ut ipsimet pocius pascantur,
qui vix ad humilium praeces inclinantur,
attamen sublimiter eis dominantur;
confundantur pariter et revereantur.

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
