# Carmina 8.1.61-100

Walter of Châtillon, Carmina, Carmen VIII, lines 8.1.61-8.1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walter-of-chatillon/carmina/8.1.61

XIII
Qui bursae solummodo quaerunt implementum
nec Christi familiis dividunt frumentum,
qui male dominicum duplicant talentum.,
veterescunt miseri sicut vestimentum!
XIV
Quis Mirreo praesuli similis nunc vivit?
Nam mna hujus quia mnas decem acquisivit,
hunc ad ea Dominus praemia ascivit,
quae non vidit oculus nec aures audivit.
XV
Paucos sibi similes nunc habet Paulinus
et quem condam habuit patrem Mons Cassinus,
set et qualis exstitit pastor Tudertinus,
vix habet consimiles Ecclesiae sinus.
XVI
Sanctulum praesbyterum nolumus tacere
qui vita pro proximo voluit carere;
set moderni praesules hoc solum legere:
"Si nichil attuleris, exibis, Homere".
XVII
Magis fiunt avidi tumore bursarum,
sitim quod multiplicat fons diviciarum,
quia sic desiderat congestus earum
ut cervus desiderat ad fontes aquarum.
XVIII
Si me forsan adiunt ab hoc Pharisaei
quod eos non taceo tantae reos rei,
cantabo suppliciter in conspectu dei:
"Ego dixi: Domine miserere mei!"
XIX
Set ausculta, Pontifex, cor habens tam caecum:
ut thesauros congreges, estimo non aequum,
quare dicit dominus, ut jam loquar tecum:
"Nonne ex denario convenisti mecum?"
XX
Audi, pastor ovium, vivere si velis,
pugnato pro Israel manibus et telis:
sis in domo Domini prudens et fidelis,
ut laudare valeas Dominum de coelis!

---

Walter of Châtillon, CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/walter.html.
