Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 10
Unproofread scanNot analysed yet
Solum igitur humorales faciunt Crisim, neque tamen omnes, quia nonnulli sunt pau latim aut ad sanitatem, aut ad mortem declinantes. Crisis absolute semper intelligitur debona, quae ad salutem uergit. Similitudines de Crisi quidam faciunt Regem, Tyrannum, Ciuitatem, Bellum, Rex uirtus est &contra. Ciuitas est corpus aegrum Tyrannus est morbus uel materia morbi. Bellum est pugna inter naturam &morbum, Rege &hostem, quae scilicet Crisis est. Alij sic. Actor est uirtus, Reus morbus, Testes signa Crisis, Iudex Deus &Medicus. Praeterea in omni morbo concurrum tres motus. Primus scilicet accidentium saeuorum. Secundus motus expulsiuus, aut deriuatiuus materiae peccantis. Tertius est mutatio ad salutem. idque intelligendum in Crisi bona &laudabili &perfecta. Mortis diffinitio, quàm Galenus tertio de Crisi scribit, uidetur etiam declarare diffinitionem Criseos: Quando nihil aliud mortem esse dicit, quàm domini um aegritudinis super naturam completum Et è regione uitam nihil nisi dominium super materiam peccantem. Diuisiones morborum, atque in quibus fiat Cri sis uel non fiat. Prima diuisio.