Latin
CANON XVI
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 107
Unproofread scanNot analysed yet
CANON XVII. Quando Iupiter &Sol fuerint inna tiuitate damnati, sensus &intellectus damnationem significant. CANON XVIII. Sol est sicut calor naturalis, uirtutes corporis custodiens, &Luna est significatrix corporis. Cum igitur haec lumina ria in natiuitatibus damnata fuerint, infortunis super ea eleuatis, damnamentum a debilitatem totius corporis faciunt. CANON XIX. Cum fuerint infortunae in angulis, &lumnaris luminaria eis corporaliter applicuerint, aut in earum opposito, gibbositatem, uel claudicationem, aut alicuius membri destructionem significat, maxime si Luna in altero modorum fuerit, aut in signis infir mantibus, quae sunt, Aries, Taurus, Cancer, Scorpio &Capricornus, &adhuc magis in initio uel fine signi. CANON XX. Cancer, Capricornus, Scorpius &Pi sces, infirmitates generant, quae corroden do incedunt, ut impetigines, excoriationes, crophulas, phistulas, cancros &lepras &similia.