# Iatromathematicae enchiridion 114

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, CANON XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/114

In membro igitur illo erit egritudo, in cuius signo uel domo fuerint dominus ascendentis, aut significa tor, uel Luna infortunati. Similiter et sex tum & dominus sexti, & si fuerint infor tunati supra terram erit aegritudo in par te dextra, et si sub terra, in partesinistra. CANOM XXIX. Arietis morbisunt, epilepsia, aurium, narium, oculorum, dentium acoris dolores, & caeterae eorum aegritudines, scabies, im petigo, serpigo, pustulae, & uestigia macu larum in facie. Tauri sunt omnes aegritudi nes colli & gutturis, sicut scrophule, squinantes & caetera apostemata ibinascentia. Gemini sunt aegritudines ex sangui nem, maxime in manibus, brachijs, & humeris. Cancri morbi sunt, pruritus, scabi es, lepra, puncturae facici, depilatio & por citas barbae, pustulae, impetigo, & serpigo. Leonis morbi sunt hi, qui in corde & diafragmate fiunt, et in caeteris membris, quae poßidet Leo.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
