# Iatromathematicae enchiridion 134

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, CANON LXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/134

CANON LXXIII. Cum in exitu Lunae de combustione in ceperit aegritudo, augebitur quidem, donec uenerit ad oppositionis gradum. CANON LXXV Cum dominus ascendentis fuerit in octaua infortunatus, seipsum interficiet ex malo regimine & mala cura. CANON LXXVI. Indorum regula talis est: Numera annos ab hora natiuitatis usque ad principium aegritudinis, & in nato, qui steterit in utero nouem mensibus, multiplica praedictos annos per quinque, & diuide per nouem. Et sisteterit in utero per septem menses, accipe pro quolibet anno unum diem, & diuide per septem. Aut numera signa, quae sunt inter Solem & Lunam in natiui late, & per hunc numerum diuide praedi ctos, & si aliquid remanserit post duuisio nem, cuadet: & si nihil, morietur.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
