# Iatromathematicae enchiridion 136

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, CANON LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/136

CANON LXXVIII. Tempus mortis, aut deteriorationis infirmi erit, cum significator aut Luna per uenerit ad corpus uel radios malcuolos in fortunae concordantis cum aegritudine aut cum peruenerit ad gradum octauae, uel ad dominum eius, aut ad dominum sextae uel duodecimae. Aut numera gradus, qui sunt inter significatorem & infortunantem Planetam, cui applicat, et da dies, menses uel annos. Cum enim fuerit significator inter ascendens & decimum, erunt dies uel horae, & cum inter decimum & septimum, erunt septimanae uel menses.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
