Latin
CANON LXXVIII
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 142
Unproofread scanNot analysed yet
Mch Meliora signa in accipiendo purgato ria, sunt aquatica, &secunda medietas Li brae. Sitque dominus ascendentis coniunctus. uel de beneuolo applicans Planetae sub ter ra existenti. Et si pharmacum fuerit in forma electuarij, Cancer est melior. Et si in forma pilularum, Piscis. Et si fuerit potio, Scorpio, &secunda medietas Librae. CANON LXXXIX. Caue in laxatione uentris, ne dominus ascendentis applicet corporaliter uel per aspectum domino medij coeli, uel Planetae existenti supra terram, maxime in medio coeli, &Luna existente in signo ruminan ti. Si enim haec omnia affuerint, mouebitur medicina sursum, &euomet eam. CANON xc. In medicinis purgantibus per inferius, signa ruminantia sunt ualde mala, sicut in uomitiuis sunt ualde bona. Et maxime lau dantur in uomitiuis Aries &Taurus, ma gime cum Luna fuerit in lumine diminuta, &descendens in latitudine. Et remoue in fortunas, &caueas à quarto aspectu So lis, maxime in aricte.