Latin
IMPEDIMENTA
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 164
Unproofread scanNot analysed yet
IMPEDIMENTA LVNAE, QUIBVS VIRES ac influxus eius debilitantur atque impediuntur, quantum huic proposito deseruiunt, undecim colli guntur. Primum. Quando combusta fuerit intra Solis radios, aut in oppositis, siue etiam in quadratis configurationibus eiusdem fuerit. Dicitur autem Luna cobusta, cum antecedit, uel sequitur Solem minus. 12. gradibus, &ista dicitur maior debilitas Lunae. Secundum. Quando inforiunis, ut Sa turno uel Marti iungitur, aut per diametrum uel tetragonum eorundem aspicitur Tertium. Quando capiti uel caudae draconis Luna infra. 12. gradus coniungitur. Quartum. Quando in Galaxia constituitur, quod est ab octauo gradu Geminorum ad secundum usque Cancri.