# Iatromathematicae enchiridion 23

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/23

adfigen, adfligens, sed alia quaedam, neque per competentem locum. Ad praehabitas diuisiones, conclusio haec Galeni, secundo cap. primi, de diebus Criticis libri sequitur. Crisis melior siue optima est, quae fit per euacuationem die Critica quaeque est com pleta, laudabilis, certa, iudicata, uniuersalis, & proportionata aegritudini & loco. Atque illa demum proprijßi me, & absolute dicitur Crisis. Rliqua cum addito, ut Crisis mala, quae est ad mortem. Incompleta, siue diminuta, ubi materia non tota euacuatur, & ita de reliquis disserendo. Quot & quibus modis contingat aegritudinem ter minari, ubi praesertim agitur de speciebus euacuationum & permutationum in Crisi. QuaVatuor sunt caussae, propter quas ) contingit fieri mutationem, hoc Cest aliam atque aliam Crisim. Prima est uirtus regitiua, quae quatenus fortior est, eatenus melius & magis complete operatur & euacuat, expel litque materiam morbi. At quantoe di uerso debilior, tanto minus complete operatur.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
