# Iatromathematicae enchiridion 27

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/27

Per exituras ad intra, atque ulcerationes, quae semper suspectae sunt, ut in morbillis, si nonbene reguntur, uel sint senes, uel pueritranseunt in disenteriam, id quidem malum est, quia paucireleuantur ut fit etiam in uesica atque in renibus, atque alijs membris. Mutatio morborum, aut de subito ad falutem, aut ad mortem, iiae attinent ad Crisim per euacuationem: aut paulatim ad salutem, aut paulatim ad mortem, istae ad Crises per deriuationem. Hos quatuor modos habuit Hipp. Vtatio morborum, aut est subito Mad melius, & paulatim ad sanitatem perfectam. proSubito ad peius, & paulatim cum stratione uirtutis ad interitum. Hos duos modos addi dit Galenus Hipp. Aulatim ad melius, & subito ad con pletam sanitatem. Paulatim ad deterius et subito ad interium Hos duos addidit Auic. Galeno. Thi quatuor modi rectius dicunEtur modi terminationis morbi, qui Crisis. Duo modi Auic. praecisc oppositi sunt iltimis duobus Galeni Hippocrati additis. Rasis sex modis Gal. alios quatuor super addit modos terminationis morborum. Primus est mutatio subita ad bonum incomplete, quàm sequitur subita mu tatio ad malum.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
