# Iatromathematicae enchiridion 31

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/31

No omnis praeterea morbus, quatuor habei tempora, ut sunt ij, qui ad mortem terminantur. Atque omnis morbus salu bris naturalis, qui curatur à natura (nam qui Bubones pestiferos ex corpo re excidunt artificio, non habent etiam huiusmoditempora) habet principium, augmentum, & statum et declinationem. Quanto praeterea morbus uehementiori bus incipit accidentibus, tanto est faci lius iudicare de Crisi. Quanto demum obtusioribus, leuioribusque, catenus dif ficilius. In illo nimirum adprime dignoscitur principium, unde dilucebit status. In hoc autem nequaquàm, quare incertißimum.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
