Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 32
Unproofread scanNot analysed yet
Inuno quoque igitur morbo, qui per Crisim cognosci debet, necessarum est, ut principium morbi praesciatur. Qui primum ergo adfertur urina, rogundum principio, quando nam incoeperit morbus. Ex hoc forte cogniturus an diuturnus, an breuis, acutus, uelob tusus sit. Quippe quando dicit, prima, secunda, eribusuè septimanis eum laborasse, um potest certius iudicium fieri, de morbi principio, quodque morbus sit acutus, obtusus, diuturnus, aut breuis, deinin uestigandum, an patiens aliam prius passus sit aegritudinem Quod si asserat eum tertianam, quartanamue pa sum, aliumuè morbum, potest itidem apertius iudicari ex quartana splenes, melancholia, ex tertiana colica conse quens hos morbos, &ita dereliqus. Vltimo quaerendum, an cum rigore, uil horripilatione, aut alijs accidentibus in coeperit? Nam ualde acutae aegritudines plerim, plerumque incipiunt cum iam dictis συμητώμασι. Porrò ignorato principio, saepius maximus accidit in curandis morbis error, exempli gratia, in Pleuresi, cum semper sit facienda Phlebotomia si forte fuerit diuersiua, &iam quatuor uel quin que diebus laboratum sit morbo, ingens nimirum error contingit, quippe qui patientem, uel ad exitum deducere possit, praesertim cum diuersiua facienda sit, statim ex contrario latere, in principio morbi.