Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 39
Unproofread scanNot analysed yet
Igna Crisis uel sunt demonstratius, cum praesentem Crisim demonstrant, ut si uamitus futurus est, sentitur nau sea, si fluxus sanguinis narium, pruritus sentitur. Prognostica, quae futuram indicant Crisir, prope, uel adhuc remotam esse, ut uir tus fortis, digestio materiae adparens in urina. Rememoratiua, quae praeteritam inducunt Crisim, quomodo scilicet, &quando praecesserit, ut si euacuatio copiosa praeterierit in die Critica, &alleuia tus est patiens etc. Lege latius Cesarem Neopolitanum. ligna sumuntur à rebus naturalibus, ut à complexione, uirtute, humoribus, men bro, operationibus, &aetate etc. Non naturalibus, ut ab aëre, regimine cibi et potus, somni et uigiliae, paßionibus animae etc. Praeter naturam, ut ab ipsa aegritudint, acaussa &ab accidentibus. Octo sunt principalia, que necessarioiuestigantur in Crisi. Primo, an in tali aegritudine C. sitfutura uel non, quia quaedam per crisim terminantur, quaedam non. Secundo, an Crisis sit bona, &salubris, annon. Tertio, an sit completa, uel incompleta futura. Vtrum sit propinqua principio morbiu non, siue an sit cita uel tarda. Sit futura per euacuationem, uel permutationem.