Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 41
Unproofread scanNot analysed yet
Si ad cor syn copis, tremor cordis, &sunt ualde ti menda. Si ad stomachum, singultus, nausea, tremor inferioris labij. Si ad epar, est dolor &tensio in dextrohy pocondrio. Si ad intestina, rugitus, ten sio, tormina, etc. Remota signa sumuntur à multis, quae Cri sim à remotis fieri indicant, &ratio eorum est ualde diuersa, quia nonnun quàm accipiuntur ab ipso morbo, quod scilicet est. uel perperacutus, aut pera cutus, uel acutus, sicut in Angina, Cau sone, Synocha, Pleuresi. Secundo à uirtute, scilicet si est fortis, quia citius, scindibilis, non ita cito criticat. Tertio, à consuetudine, ut si sint asucti ad uomitum, aut ad fluxum, uel uentris, uel sanguinis narium, uel hemorrhoidarum, aut non. Quarto à tempore anni, ut in aestate facilior et citius est Crisis, caeteris paribus, quàm in hyeme, &hoc propter su ntilitatem materiei, si scilicet sit ualde subtilis &furiosa, aut si est obtusa, crassa, cruda: quia subtilis citius, cras sa non admodum Critica.