# Iatromathematicae enchiridion 41

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/41

Si ad cor syn copis, tremor cordis, & sunt ualde ti menda. Si ad stomachum, singultus, nausea, tremor inferioris labij. Si ad epar, est dolor & tensio in dextrohy pocondrio. Si ad intestina, rugitus, ten sio, tormina, etc. Remota signa sumuntur à multis, quae Cri sim à remotis fieri indicant, & ratio eorum est ualde diuersa, quia nonnun quàm accipiuntur ab ipso morbo, quod scilicet est. uel perperacutus, aut pera cutus, uel acutus, sicut in Angina, Cau sone, Synocha, Pleuresi. Secundo à uirtute, scilicet si est fortis, quia citius, scindibilis, non ita cito criticat. Tertio, à consuetudine, ut si sint asucti ad uomitum, aut ad fluxum, uel uentris, uel sanguinis narium, uel hemorrhoidarum, aut non. Quarto à tempore anni, ut in aestate facilior et citius est Crisis, caeteris paribus, quàm in hyeme, & hoc propter su ntilitatem materiei, si scilicet sit ualde subtilis & furiosa, aut si est obtusa, crassa, cruda: quia subtilis citius, cras sa non admodum Critica.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
