# Iatromathematicae enchiridion 44

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/44

Signa digestionis considerantur in tribu, in urina, in egestione & sputo. In morbo ergo stomachi certius sumitur signum ex egestione, non neglecta tamen urina. In gibbi uero epatis morbis, apostematibus renum & uesice, primo contemplanda urina, postea egestio. At quae attinent ad spiritualum morbos, magis considerantur in sputo, interim tamen non negligantur urina & egestio. Quatuor sunt quae Medicum in cognitio nem Crisis ducunt, motus materiae, un tus infirmi, species morbi, & tempus anni. Ponamus quod aegritudo sit cholerica, ut Causon, & tempus aestatis, & uideo per bonitatem pulsus & anhelitus uirtutem esse fortem, & mate riam per signa moueri, iudico adesse bonam Crisim. In omni Crisi ista duo prae oculis sunt habenda, uirtus scilicet. quae cognoscitur per pulsum & anhelitum, aliasque ope rationes: si enim in Crisibone sunt ra tionis, optimum et salubre est signum.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
