# Iatromathematicae enchiridion 48

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/48

Sequitur ergo ex sententia Galeni, in eodem cap quod aegritudines, quorum principium est ignoratum, sunt dimittendae Praeterea antequam inuestigationem prae fatorum dierum attentemus, operaeprecium est scire descriptiones siue diffinitiones dierum Criticorum, indicatiuorum, intercadentium & uacuorum, ut ea quae sequuntur, faciliora se inte lectui nostro offerant. Diffinitio. * Riticus igitur dies, siue decretoGrius, est tempus ipsum quo uirtus cor poris regitiua, per humorum peccinti um manifestam expulsionem, siueper mutationem, siue deriuationem à pugna cessare solet frequentius. Quidies prin cipaliter siue radicaliter, in primo mense, hoc est, in acutis aegritudinibus absolute (nam Chronici & acuticon uersiui, mensem excedunt) ut plurimum sunt 7. 14.20. & 27. attestantibus HippHeraclio. Diocle. Archigene & Ga leno in pluribus locis. Indiciarij dies, siue indicatiui, sunt quidit signu, & demonstrant super fuluram Crisim, proximo die Critico fiendam frequenter. uel sunt illi dies, quibus ui dentur signa, siue inditia alterationis materiae, ad bonum uel malum, & in dicant quid futurum sit die Critica pro pinquiore. Radicales, siue principales, iuxta authorum dictorum sententiam, sunt in acutis absolute in primo mense ut plurimum 4. 11. 17. & 24. iuxta Hipp.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
