# Iatromathematicae enchiridion 53

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/53

Idcirco admonet nos, quod eo diligentius memoriae commendentur signa, quae supra dicta sunt. Modus inuestigandi dies Criticos. TIppocrates Medicorum primus, longa experientia, non autem ex motu coelestium corporum, qui eo tem pore nondum erant supputati, nec ex tabant, aut sciebantur, edoctus dies Criticos constituit, ut diximus ex Aph. Qui uero eum secuti tempore, uolentes caussam Criticorum dierum exqui rere rationemque reddere cur Hipp. sic de illis pronunciarit & sanxiuerit, in opiniones uarias dissecti sunt, unde & uarios inter eos erat inuestigandi modus.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
