Latin
Cap. 1
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 66
Unproofread scanNot analysed yet
gradum, 19 minutum, V, erit ergo dies illa indicatiua, quoni am Ctransit per praefatum locum Zo diaci, hoc est per 29. gradum. V. incompletum, qui cecidit ad angulum4. indiciarium in morbis acutis, ubistatus est in. 14. die secundum Hipp. etc. Status igitur aegritudinis, uel Crisis, erit 5. die Februarij, hora. ii. minuto. 16. post meridiem in 18. gradu G. Ex prima parte sententiae, clarum est quo tempore Medicum oporteat expecti re Crisim, et indicationem eius, quoque tempore deceat Medicum iuuare naturam. Ex secunda uero parte patebit Medico, utrum iudicatio illa, uel Crisis foelix, salubrisque futura sit, antime rosa. Collatis tamen cum his, quae hoc loco traduntur, signis sumptis a radice inferiori, quae est materia peccans, siue morbum faciens. Quoties enim Crisis contingit angulo ipso.