Latin
POTESTATE CARMEN
Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
MHox ubi decrescit uideas decrescere uires, Nec qui per uenas defluat humor adest. Quod reflui ostendunt magni maris undique fluctus Atque arbores celsi, quae iuga montis amant. Saepe salutiferis succi perduntur in herbis, Tempore crescentis quos redijsse uides. Saepe senescentis Lunae si cornua serues, Corripuit ualidos pestis acerba uiros. Tunc Furijs locus est, tunc feruet turgida bilis, Et tunc extinctas curua podagra faces. Quin fortuna ingens coelo expectatur abipeso, Si uideat natum Delia pulchrauirum, At si parte alia uultu intueatur iniquo, Promittit morbos inuida saepe graues. Denique dat uarios hominum Latonia mores, Ingenium, studium, robora, fata, necem Quorum qui studio fugientia tempora ludit, Is merito medici nomine dignus erit.