# Iatromathematicae enchiridion 75

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, AXIOMAPRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/75

circa So, & quia Hibidem habet domum, exaltationem triplicitatem & terminum, alij Planetae non item, igitur potiores habet partes, eritque merito dominus pronunciandus, pronunciatur igitur pro natura Saturni haec eclipsis, & hoc in regionibus illi signo sub ectis, in alijs autem, aut nihil fiet tale, aut longe mitius promouebit effectus. Quod si quis in ascendente geniturae habuerit O, ubi lam continget eclipsis domi tatore pestilentißimo planeta, pronun ciandum hunc illo anno moriturum, in eo quo aegrotat morbo, aut alioqui graue periculum corporis subiturum Adde si magna esset eclipsis cum autem non ultra 2– puncta fiat, paruum habet effectum. Verum & hic spectan8 2 dum dum est, quales moueat humores F. & à quali humore ingruat morbus egroto, Henim non commouet Choleram, igitur si à Cholera prouenitille morbus, non statim est metus mortis.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
