# Iatromathematicae enchiridion 9

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, POTESTATE CARMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/9

Per dictio nem uelox intelligitur non omnes mor bos terminare Critice, ut est ephimera, ethica, marasmus &c. quae pau latim mouentur. Similiter in diabeticis, lientericis &c. Vehemens est ab accidentibus saeuis, quia semper accidentia seueriora fiunt, & nulla hora totius egritudinis periculosior est hora Crib sis sis, & pedes & manus, cum naso, caeterisque extremis frigida fiunt. Nulla item Crisis est perfecta & completa, nisi fuerit expulsio. Morbus qui non est ex materia, nonfacit Crisim, ut qui sunt ex inanitione.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
