# Iatromathematicae enchiridion 91

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion, IATROMATHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/walther-hermann-ryff/iatromathematicae-enchiridion/91

idem igitur uolut, & eiusdem sententiae, uelint nolint (qua tenus ad sy dera pertinet) sunt: Illud autem quasi est impoßibile, quod ficit diuersitas educationis, regionum. morum, consuetudo etc. Si enim Constantinopoli, & hic, simul duo uno tepore nascerentur, nihilominus, quod illi iam dudum ascendisset, nostro hic forte ascendens iam primum fieret, igitur. Quatenus autem figuratio conueniens, multas exprimit similitudines, & quanto plures, tanto maior conus nientia animorum. Quod si oppositum contingat, eatenus ma ior disparitas atque dissentio, & hoc potißimum in locis luminarium, quia habent maximam uim concordiae: ut si sirt luminaria unum uel ambo in genitu ris utriusque eodem loco, uel permutatio Oei O& (, ita ubi in unius O, in alterius loco ( ponatur: uel si ita ascendens, ut dictum est, se habuerit, quia ab his, magna ex parte, concordia hominum, animorumque pendet.

---

Walther Hermann Ryff, Iatromathematicae enchiridion. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iatromathematicae_enchiridion.
