Latin
Chapter 1
Warnaharius Lingonensis, Acta Sanctorum Martyrum 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Illi vero, navigantes feliciter, gubernatione divina ad Massiliensium littora celerius pervenerunt: egressique ad terras, Dei angelo praecedente, prosperum iter agentes, AEduam civitatem ingrediuntur…: ibique Domini provisione, reperto Fausto, nobilissimae familiae viro, senatoria dignitate conspicuo, et praetorianis fascibus sublimato, gratissime ab eodem hospitio sunt recepti. Quos cum comperisset esse presbyteros, suppliciter postulavit ut amicos vel familiam suam per ablutionem baptimatis efficerent Christianos. Ille vero, propter eminentem persecutionem, Christum colebat occulte. Obtulit etiam et filium suum, Symphorianum adolescentem, sanctorum praedicationibus vel divina praedestinatione succiduis temporibus praeclarum martyrem futurum. Et sanctis tradens manibus, ut a sancto baptizaretur Benigno, et de sacro fontis lavacro a sancto susciperetur Andochio, attentius deprecatus est. Illi vero opus ad quod venerant alacres peragentes, et tanti viri obtemperantes precibus, per baptismi gratiam, voluntatis suae desideriis in omnibus satisfecerunt.