# Acta Sanctorum Martyrum 2.6

Warnaharius Lingonensis, Acta Sanctorum Martyrum, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/warnaharius-lingonensis/acta-sanctorum-martyrum/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/warnaharius-lingonensis/acta-sanctorum-martyrum/2.6

Post haec cum praefatus Faustus causam petitionis per collationem sermonum sanctorum sacerdotum diligentius explorasset, sororem nepotesque ejus in memoriam divina pietas perduxit. Tunc ait eis: Est mihi soror germana, Leonilla nomine, illustris matrona, civis urbis Lingonicae; cui sunt nepotes ex filio tres gemini fratres uno partu simul editi, litteris liberalibus eruditi, paterna tamen traditione adhuc gentili errore viventes; quos mater desiderat ad Christi militiam sociare. Subvenite, sanctissimi sacerdotes, suis devotionibus, et nobilissimam nobilitate familiam, quam coepistis. His dictis, sancti viri, rem pro qua venerant attentius pertractantes, placuit utrisque consilium, ut sanctus Benignus ad territorium Lingonicum illustrandum, juxta Dei sententiam, properaret. Sancti vero Andochius et Thyrsus, Augustodunensem villam plurimum in divinis praedicationibus augmentantes, non post multum spatium temporis sub Aureliano principe felici sunt coronati martyrio. Sanctum itaque Benignum praefatus Faustus sorori suae pro munere divino, sicut erat, de praesenti transmisit. Illa eum scilicet veluti manna, quod'de coelo descendit, cum omni veneratione suscepit

---

Warnaharius Lingonensis, Acta Sanctorum Martyrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1342/tmp1342/tmp1342.tmp1342.opp-lat1.xml.
