Latin
Chapter 2
Warnaharius Lingonensis, Acta Sanctorum Martyrum 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Tergemini, aviae monitu, et somniis ad fidem invitati. In eadem igitur die memorati nepotes sui in agro eui Palmasius nomen est, ad simulacrum Deae Nemesis ritu solito profana sacrificia offerebant, et de superstitiosis libaminibus aviae suae residua reservaverant: quam invitantes ad convivium servata protulerunt. Illa vero, omnia projiciens canibus, respuit tanquam stercus. Tunc accedens ad eos eminus cum sancto Benigno talia coepit verba producere: Charissimi nepotes, cognoscite Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum esse, cui angeli et omnis creatura justam exhibent servitutem, qui mundum omnem constituit, omnemque rerum materiam libratam verbi subita dispositione composuit; coeli altitudinem eadem visione extendit; terrarum spatia multiplicia late latius dilatavit; immensum abyssi pelagus congregari et littoribus coarctari momentanea sententia ordinavit: pinxit coelum stellis, et duo luminaria praecipua constituens, quae omnia succidua vicissitudine quae fecerat exornarent, ac vestita lumine cuncta detegerent, omnino decrevit; mare omne in piscium habitatione ad praeambulandum concessit; diversis arboribus et graminibus tellurem omnem vestivit; omnia quae mundi quaeque animantia crescentia, vel viventia sunt, eadem constitutione creavit. Postremo hominem ad imaginem et similitudinem suam formavit, quem ad hoc sapientiae et intelligentiae singulari dono locupletavit, ut tantam mundanae magnitudinis fabricam, vel omnia quae patravit diligentius requirat, ut discernat bonum a malo ne per ignorantiae desidiam postponat auctorem, sed ut simulacris hominum manu factis ex diversis metallis, sensu carentibus, et omni vitali spiramine desolatis, ad humanam deceptionem diabolica adinventione figuratis, non solum culturam venerationis iis exhibere non debeat, verum etiam ut immunda in omni abusione despiciendo diffugiat. Ipsius enim perversa adinventio in hoc mundo idola figuravit, qui Adam primum hominem in paradiso consti utum, per praevaricationem decepit. Derelinquite ergo, dulcissimi nepotes, omnia idola daemonibus consecrata, et creatorem omnium rerum Dominum nostrum Jesum Christum sine ulla ambiguitate confitemini. Hunc virum sanctum Benignum, quem stantem coram vobis cernitis, de longinqua regione ad vos pietate divina credite fuisse transmissum. Attendite igitur ad verba oris ejus: Dei enim sunt praecepta, quae de ore ejus procedunt, discite ab eodem doctrinam plus omni munere copiosam et vestrae salvationi super omnia opportunam.