Latin
DE ZONIS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 13
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusmodi sunt porta inferna, bona for tuna, porta superior, &daemon bonus. Porta inferna est domicilium primo infra terram succedens: sic dicta quod ex ea veluti per fores apertas stellae oriturae ad Horoscopum evehuntur. Ex hac secunda domo judicatur status rerum vitae necessariarum, opum, divitiarum, lucri, census, &aliarum, quae propria industria comparantur. Bona fortuna est domus quinta, imo coeli succedens, laetaque &prospera denuncians. Vbi judicatur de muneribus &donationibus, de vestimentis, voluptatibus, de lusu, &c. Porta superior est, unde Sol ad occasum tendens, veluti reclusis portis deducitur: domus nimirum octava.