# Isagoge sphaerica 13

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE ZONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/13

Ejusmodi sunt porta inferna, bona for tuna, porta superior, & daemon bonus. Porta inferna est domicilium primo infra terram succedens: sic dicta quod ex ea veluti per fores apertas stellae oriturae ad Horoscopum evehuntur. Ex hac secunda domo judicatur status rerum vitae necessariarum, opum, divitiarum, lucri, census, & aliarum, quae propria industria comparantur. Bona fortuna est domus quinta, imo coeli succedens, laetaque & prospera denuncians. Vbi judicatur de muneribus & donationibus, de vestimentis, voluptatibus, de lusu, &c. Porta superior est, unde Sol ad occasum tendens, veluti reclusis portis deducitur: domus nimirum octava.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
