Latin
DE STELLARUM ORTU
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 15
Unproofread scanNot analysed yet
DE STELLARUM ORTU ET OCCASU POETICO. Stellae coeli universae in sphaera recta certis temporibus oriuntur &occidunt: in obliqua vero ex iis quae non perpetuo apparent aut occultantur, aliae aliis temporibus conspiciuntur. Et hac posteriore specie veteres inpriDigi d by Goog mis poetę usi fuerunt in definiendis temporibus, eorumque partibus: unde ortus poeticus dicitur. Veteres philosophi Astronomiae peritissimi, poetae inprimis, historiographi, &rei rusticae scriptores, per certarum stellarum ortum aut occasum, singulas anni partes descripserunt: ut apud Ovidium videre est, &alios.